- PHEOS
- PHEOSherba spinosa, Graece φεὼς; alias ςτοιβὴ etiam dicta, quod foliis eius veteres Graeci uterentur pro stipa, quam vasis fictilibus componendis intericiebant: nisi forte illa ςτοιβὴ, quae vasis fictilibus intericiebatur, ex puleo palustri sumeretur, quam cum pheo, herba fullonia, male nonnulli confundunt. Gnaphalium quoque appellata est, in veter. Lexico, γναφάλιον ςτοιβ`η, quod eius folia tomentis servirent inculcandis etc. Vide Salmal. ad Solin. p. 1289.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.